- ETESIAE
- ETESIAEventi quotannis statis temporibus flantes, biduo incipientes post Caniculae exortum, et ad dies fere 40. continuantes Sic dicti quasi annui. Ε῎τος enim Graecis est annus. ---- Etesia flabra Aquilonum Lucret. dicuntur l. 5. et 6. Senec. veliferas vocat, in Thyeste. Act. 1. in Choro. v. 8.Aestas veliferis solvit Etesiis.Unde Varro etiam Navales appellat. Stati enim sunt, et constantes. Aestivos esse ventos constar ex Arist. l. de mundo. Plutarch. in Dione, Nic. Lloydius. Et quidem hi Anniversarii venti, sunt Boreales, describentibus Graecis, a medio Iulio usque in finem Augusti, eoque toto dierum Canicularium tempore flantes. Plin. l. 2. c. 47. Huius (Carnculae) exortum diebus octo ferme Aquilones antecedunt, quos Prodromos appellant. Post biduum autem exortus iidem Aquilones constantius perflant diebus quadraginta, quos Etesias vocant. Nonnumquam in Zephyros Aristotele teste, mutantur quo respexisse videtur A. Gell. l. 2. c. 22. cum illos ex alia atque alia parte caeli spirare, etsi dubitanter dicit. Spirant autem interdiu tantum, noctu vero desinunt: nec ubivis sentiuntur, verum in iis tantum Regionibus, quibus Carpathii montes versus Boream obtenduntur, i. e. Graecia, Macedonia, Servia, Bosnia, Thracia, Asia minori ac Aegypto. Cuius causa vaporum e dissoluta nive, quâ montes illi abundant, ortorum copia: qui cum circa meridiem potissimum reresiant, noctu autem condensentur; hinc fit, ut venti hi interdiu quidem spirent, nocturno autem tempore consilescant. Eodem, quo hi flant tempore, in Regionibus cis Carpathum, i. e. Poloniae parte ac Russia, etiam statos ventos, sed Australes spirare, observatum Marr. Cramero in Rebus Pol. et Sigism. Baroni Herberstenio, in Rebus Moscoviticis: quod argumento fortioriest, non aliam, quam a Carpathiis montibus, Etesiis originem esle. Annumerari iisdem possunt venti Boreales, qui in litore Indico Guzaratae a Martio usque ad Septembrem, continuo perflant; quia nives in Caucasi montibus dissolutae ingentem vaporum subministrant vim, qui Solis aestivi radiis versus Austr. diffunduntur, Auctor Anonymus Hist. Orbis Terr. Geogr. et Civ. c. 2. Hist. Ventorum. Vide quoqueve Aristor. Meteorol. l. 2. Columell. l. 2. c. 27. Aldum Manut. Quaesitis per Ep. Casaub. ad l. 3. Strab. Wouwer. de Polymat. c. 11. et Salmas. ad Solin. p. 421. et seqq. inprimis p. 427. ubi hos ventos Nili incrementorum efficientem causam esle, contendit pluribus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.